monumenta.ch > Augustinus > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 60, 9
Permanebit in aeternum in conspectu Dei: Secundum quid, aut propter quid? Misericordiam et veritatem eius quis requiret ei? Dicit et alio loco: Universae viae Domini misericordia et veritas, requirentibus testamentum eius et testimonia eius . Magnus sermo de veritate et misericordia, sed brevitatem promisimus. Breviter accipite quid sit veritas et misericordia; quia non parvum est quod dictum est, Universae viae Domini misericordia et veritas. Misericordia dicitur, quia non merita nostra attendit Deus, sed bonitatem suam, ut peccata nobis omnia dimitteret, et vitam aeternam promitteret: veritas autem, quia non fallit reddere quae promisit. Agnoscamus hic eam, et nos faciamus: ut quomodo nobis Deus exhibuit misericordiam suam et veritatem suam; misericordiam dimittendo peccata nostra, veritatem exhibendo promissa sua: sic et nos faciamus hic misericordiam et veritatem; misericordiam circa infirmos, circa egentes, circa inimicos etiam nostros; veritatem non peccando, nec adiiciendo peccatum super peccatum. Quoniam qui multum sibi pollicetur de misericordia Dei, subrepit in animum ipsius ut faciat iniustum Deum, et putet quia si permanserit peccator, et noluerit recedere ab iniquitatibus suis, veniet ille, et ibi eum positurus est ubi ponit servos suos qui ei obtemperant. Et iustum hoc erit, ut ibi te ponat perseverantem in peccatis, ubi positurus est illos qui recesserunt a peccatis? Sic vis iniustus esse, ut et Deum facias iniustum? Quid vis ergo convertere Deum ad voluntatem tuam? Tu convertere ad voluntatem Dei. Quis est ergo qui hoc facit, nisi ex illis paucis, de quibus dicitur: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit . Merito et hic misericordiam et veritatem eius quis requiret ei? Quid est, ei? Sufficeret, quis requiret: quare, addidit, ei, nisi quia multi quaerunt misericordiam eius et veritatem discere in libris eius; et cum didicerint, sibi vivunt, non illi; sua quaerunt, non quae Iesu Christi ; praedicant misericordiam et veritatem, et non faciunt misericordiam et veritatem? Sed praedicando illam, norunt illam: non enim praedicarent illam, nisi nossent illam. Sed qui Deum amat et Christum, in praedicando misericordiam et veritatem ipsius, ipse illam requiret ei, non sibi: id est, non ut ipse habeat ex hac praedicatione commoda temporalia, sed ut prosit membris ipsius, id est fidelibus eius, cum veritate ministrando quod novit; ut qui vivit non iam sibi vivat, sed ei qui pro omnibus mortuus est . Misericordiam et veritatem eius quis requiret ei?